English poem
Materies gaudet vi Inertiae
by Christopher Smart (1722–1771)
Vervecum in patria, quà latè Hibernica squalent Arva inarata, palus horrenda voragine crebrâ Ante oculos jacet; haud illic impune viator Per tenebras iter instituat; tremit undique tellus Sub pedibus malefida, vapores undique densos Sudat humus, nebulisque amicitur tristibus herba.
Huc fato infelix si quando agiteris iniquo, Et tutò in medium liceat penetrare, videbis Attonitus, nigrâ de nube emergere templum, Templum ingens, immane, altum penetrale Stuporis. Plumbea stat turris, plumbum sinuatur in arcus, Et solido limosa tument fundamina plumbo. Hanc, pia Materies, Divo aedem extruxit inerti, Stultitiae impulsu—quid enim? Lethargica semper Sponte-suà nihil aggreditur, dormitat in horas, Et, sine vi, nullo gaudet Dea languida motu.
Hic ea monstra habitant, quae olim sub luminis auras Materies peperit somno patre, lividus iste Zoilus, & Bavio non impar Maevius; audax Spinoza, & Pyrrho, cumque Hobbesio Epicurus. Ast omnes valeat quae musa referre? frequentes Usque adeo videas Hebetes properare?—nec adfert Quidquam opis Anglorum doctae vicinia gentis. Sic quondam, ut perhibent, stupuit Boeotica tellus Vicina licet Antycirâ, nihil inde salutis, Nil tulit hellebori Zephyrus, cum saepe per aequor Felicem ad Lesbon levibus volitaverit alis, Indigenae mellita ferens suspiria Florae.
Porticus illa vides? Gothicis suffulta columnis, Templi aditus, quàm laxa patet! custodia qualis Ante fores! quatuor formae sua tollere miris Ora modis! en! torva tuens stat limine in ipso Personam Logices induta Sophistica, denis Cincta Categoriis, matrem quae maxima natu Filia materiem agnoscit—quantum instar in ipsâ est! Grande caput, tenues oculi, cutis arida produnt Fallacem: rete una manus tenet, altera fustem. Vestis arachneis sordit circumdata telis, Queis gaudet labyrinthaeos Dea callida nodos. Aspicias jam funereo gradientem incessu— Quàm lentè caelo Saturni volvitur astrum, Quàm lentè saltaverunt post Orphea montes, Quàm lentè, Oxonii, solennis pondera caenae Gestant tergeminorum abdomina bedellorum. Proxima deinde tenet loca sorte insana Mathesis, Nuda pedes, chlamydem discincta, incompta capillos, Immemor externi, punctoque innixa reclinat. Ante pedes vario inscriptam diagrammate arenam Cernas, rectis curva, atque intertexta rotunda Schemata quadratis—queis scilicet abdita rerum Pandere se jactat solam, doctasque sorores Fastidit, propriaeque nihil non arrogat arti. Illàm olim, duce Neutono, tum tendit ad astra, AEtheriasque domos superûm, indignata volantem Turba mathematicûm retrahit, poenasque reposcens Detinet in terris, nugisque exercet ineptis.
Tertia Microphile, proles furtiva parentis Divinae; produxit enim commixta furenti Diva viro Physice—muscas & papiliones Lustrat inexpletum, collumque & tempora rident Floribus, & fungis, totâque propagine veris. Rara oculis nugarum avidis animalia quaerit Omne genus, seu serpit humi, seu ludit in undis, Seu volitans tremulis liquidum secat aëra pennis. O! ubi littoribus nostris felicior aura Polypon appulerit, quanto cava templa Stuporis Mugitu concussa trement, reboabit & ingens Pulsa palus! Plausu excipiet Dea blanda secundo Microphile ante omnes; jam non crocodilon adorat; Non bombyx, conchaeve juvant: sed Polypon ardet, Solum Polypon ardet,—& ecce! faceta feraci Falce novos creat assidue, pascitque creatos, Ah! modo dilectis pascit nova gaudia muscis.
Quartam Materies peperit conjuncta Stupori, Nomen Atheia illi, monstrum cui lumen ademptum, Atque aures; cui sensus abest; sed mille trisulcae Ore micant linguae, refugas quibus inficit auras. Hanc Stupor ipse parens odit, vicina nefandos Horret sylva sonos, neque surda repercutit Echo Mendacem natura redarguit ipsa, Deumque Et coelum, & terrae, veraciaque Astra fatentur. Se simul agglomerans surgit chorus omnis aquarum, Et puro sublimè sonat grave fulmen olympo.
Fonte ortus Lethaeo, ipsius ad ostia templi, Ire soporifero tendit cum murmure rivus, Huc potum Stolidos Deus evocat agmine magno: Grebri adsunt, largisque sitim restinguere gaudent Haustibus, atque iterant calices, certantque stupendo. Me, me etiam, clamo, occurrens;—sed vellicat aurem Calliope, nocuasque vetat contingere lymphas.