Versos German Johann Christian Günther Suscipe, lecta cohors, nostri documenta favoris

German poem

Suscipe, lecta cohors, nostri documenta favoris

by (1695–1723)

Listen in the reader

Suscipe, lecta cohors, nostri documenta favoris, Sylvestres hilari suscipe fronte modos. Nostra quidem raro vatum tepefacta furore Pegaseo nunquam pectora fonte calent. Nec facili Veneres ludunt in carmine, Phoebo Nec nostro Charitum contigit esse procum. Mens tamen, ingrati fugiens ostendere vultus, Exhibet officii debita vota sui. Vestra mihi, juvenes, pietas et cognita virtus Atque fides omni tempore lecta fuit. Hactenus una boni melior doctrina magistri Nos, idem et firmo foedere junxit amor. Nunc vos excultae collecta scientia mentis Sacrati Pindi culmen adire jubet. Ite deo comitante, simul studiisque coactis Discite, Pierii quod juga montis habent. Patria sic vestros olim expertura labores Gaudebit, tantos se genuisse viros.