English poem
Footnotes
by Samuel Johnson (1709–1784)
[a] Quamvis digressu veteris confusus amici, Laudo, tamen, vacuis quod sedem figere Cumis Destinet atque unum civcm donare Sibyllae.
[b] --Ego vel Prochytam praepono Suburae. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deterius credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos, ae mille pericula saevae Urbis et Augusto recitantes mense poetas
[c] Sed dum tota domus reda componitur una, Substitit ad veteres arcus--
[d] Hic tunc Umbricius; Quando artibus, inquit, honestis Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem eras Deteret exiguis aliquid: proponimus illue Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas, Dum nova canities,--
[e] --et pedibus me Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
[f] Cedamus patria: vivant Artorius istic Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt.
[g] Queis facile est aedem conducere, flumina, portus, Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,-- Munera nunc edunt.
[h] Quid Romae faciam? Mentiri nescio: librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere:--
[i] --Ferre ad nuptam, quae mittit adulter, Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo,--
[k] Quis nune diligitur, nisi conscius?-- Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult, Acuusare potest.--
[l] --Tanti tibi non sit opaci Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum, Ut somno careas--
[m] Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris Et quos praecipue fugiam, properabo fateri.
[n] --Non possum ferre, Quirites, Graecam urbem:--
[o] Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, Et ceromatico fert niceteria collo.
[p] Ingenium velox, audacia perdita, sermo Promptus--
[q] Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit. Graeculus esuriens in coelum, jusseris, ibit.
[r] Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum Hausit Aventinum?--
[s] Quid? quod adulandi gens prudentissima laudat Sermonem indocti, faciem deformis amici?
[t] Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis Creditur.--
[u] Natio comoeda est. Rides? majore cachinno Coneutitur, &c.
[x] Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni Nocte dieque potest alienum sumere vultum, A facie jactare manus, laudare paratus, Si bene ructavit, si rectum minxit amicus.--
[y] Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
[z] --Materiam praebet causasque jocorum Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, &c.
[aa] Nil habet infelix paupertas durius in se, Quam quod ridiculos homines facit.--
[bb] --Agmine facto, Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
[cc] Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi; sed Romae; durior illis Conatus:-- --Omnia Romaae Cum pretio.-- Cogimur, et cultis augere peculia servis.
[dd] --Ultimus autem Aerumnae cumulus, quod nudum et frustra rogautem Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.
[ee] Si magna Asturii cecidit domus, horrida mater: Pullati proccres,--
[ff] --Jam accurrit, qui marmora donet, Conferat impensas: hic &c.
[gg] Hic modium argenti. Meliora, ac plura reponit Persicus orborum lautissimus--
[hh] Si potes avelli Circensibus, optima Sorae, Aut Fabrateriae domus, aut Frusinone paratur, Quanti nunc tenebras unum conducis in annum. Hortulus hic-- Vive bidentis amans et culti villicus horti; Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
[ii] --Possis ignavus haberi Et subiti casus improvidus, ad coenam si Intestatus eas.--
[kk] Ebrius, ac petulans, qui nullum forte cecidit, Dat poenas, noetem patitur lugentis amicum Pelidae.--
[ll] --Sed, quamvis improbus annis, Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina lae Vitari jubet, et comitum longissimus ordo, Multum praeterca flammarum, atque aenca lampas,
[mm] Nec tamen hoc tantum metuas: nam qui spoliet te, Non deerit, clausis domibus, &c.
[nn] Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne Vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
[oo] Felices proavorum atavos, felicia dicas Saecula, quae quondam sub regibus atque tribunis Viderunt uno contentam carcere Romam.
[pp] His alias poteram, et plures subnectere causas: Sed jumenta vocant--
[qq] --Ergo vale nostri memor et, quoties te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Convelle a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.
[A] Queen Elizabeth, born at Greenwich. [B] The invasions of the Spaniards were defended in the houses of parliament. [C] The licensing act was then lately made. [D] Our silenc'd. [E] The paper which, at that time, contained apologies for the court. [F] H--y's jest. [G] And what their armies lost, their cringes gain [H] And gain a kick. [I] The Spaniards at this time were said to make claim to some of our American provinces. [J] This was by Hitch, a bookseller. Justly observed to be no picture of modern manners, though it might be true at Rome. MS. note in Dr. Johnson's hand-writing. [K] And, while thy beds. [L] And plants unseen. [M] A cant term in the house of commons for methods of raising money. [N] The nation was discontented at the visits made by the king to Hanover. [O] Sustain'd the balance, but resign'd the sword.
THE VANITY OF HUMAN WISHES;