Versos German Johann Klaj De utraq

German poem

De utraq

by (1616–1656)

Listen in the reader

Ingenium Clajo, Clajo dedit ore rotundo Teutona Musa loqui, Romula Musa loqui; Sic tamen, in facili ut siet haut discernere, utrinam (Certe ego non ausim) palma ferenda siet. Sive etenim Latiæ licet indulgere Camenæ, (Sic me Phœbus amet!) nil nisi mulsa canit. Seu vacat, atq; vocat Germanica Pieris, audit Parnassus (juro) dulcius ipse nihil. Hæc animos atq; illa trahit, rapit imò, volentes Sed rapit (ô, sine vi, vis violenta tamen! Haut magis, haut (sic credo) fides Thracis enthea Vatis Rexit, cum Silvas traxit & ille feras: Haut Amphyoniam, muros quæ condidit urbis Thebanæ, potior visa movere chelyn. Mirum igitur quid sit, modo si mea rustica Musa Obtutum Clai, victa rubore, fugit? Interea quam vis amet intime, & eminus istud (ô rarum!) exemplum Musæ utriusq; colat?

Joh. Georgius Styrzel, Rotenb. Tubarin. Consul.

Mense Decemb. A. Ch. 1647.

Anno 1648.