Versos English John Gower Ecce Patet Tensus Etc.[797]

English poem

Ecce Patet Tensus Etc.[797]

by (1330–1408)

Listen in the reader

Ecce patet tensus ceci Cupidinis arcus, Vnde sagitta volans ardor amoris erit. Omnia vincit amor, cecus tamen errat vbique, Quo sibi directum carpere nescit iter. Ille suos famulos ita cecos ducit amantes, Quod sibi quid deceat non videt vllus amans: Sic oculus cordis carnis caligine cecus Decidit, et racio nil racionis habet. Sic amor ex velle viuit, quem ceca voluptas Nutrit, et ad placitum cuncta ministrat ei; Subque suis alis mundus requiescit in vmbra, Et sua precepta quisquis vbique facit. Ipse coronatus inopes simul atque potentes Omnes lege pari conficit esse pares. Sic amor omne domat, quicquid natura creauit, Et tamen indomitus ipse per omne manet: Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit, Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet. Non manet in terris qui prelia vincit amoris, Nec sibi quis firme federa pacis habet: Sampsonis vires, gladius neque Dauid in istis Quid laudis, sensus aut Salomonis, habent. O natura viri, poterit quam tollere nemo, Nec tamen excusat quod facit ipsa malum! O natura viri, que naturatur eodem Quod vitare nequit, nec licet illud agi! O natura viri, duo que contraria mixta Continet, amborum nec licet acta sequi! O natura viri, que semper habet sibi bellum Corporis ac anime, que sua iura petunt! Sic magis igne suo Cupido perurit amantum Et quasi de bello corda subacta tenet. Qui vult ergo sue carnis compescere flammam, Arcum preuideat vnde sagitta volat. Nullus ab innato valet hoc euadere morbo, Sit nisi quod sola gracia curet eum.

* * * * *

The MS. has here lost a leaf.