Versos English John Gower Epistola[77]

English poem

Epistola[77]

by (1330–1408)

Listen in the reader

=Hanc Epistolam subscriptam corde deuoto misit senex et cecus Iohannes Gower Reuerendissimo in Cristo Patri ac domino suo precipuo, domino Thome de Arundell, Cantuariensi Archiepiscopo, tocius Anglie Primati et apostolice sedis legato. Cuius statum ad ecclesie sue regimen dirigat et feliciter conseruet filius virginis gloriose, dominus noster Ihesus Cristus, qui cum deo patre et spiritu sancto viuit et regnat deus per omnia secula seculorum. Amen.=

Successor Thome, Thomas, humilem tibi do me, Hunc et presentem librum tibi scribo sequentem: Q~uod~ tibi presento ~scriptum~ retinere memento, Vt contempletur super hoc quo ~mens stimuletur~. Curia diuisa que Rome stat modo visa, Dum se peruertit, in luctum gaudia vertit: Et quia lex Cristi dolet isto tempore tristi, Hoc ad ~plangendum~ librum tibi mitto legendum. ~Set tu, diuine qui lumen habes medicine,~ ~Gaudeat vt tristis, confer medicamen in istis:~ ~Dummodo lux cessit, alibique fides tenebrescit~, Tu noster Phebus nostris da lumina rebus, Et quod splendescas, virtute tuaque calescas, Hoc magis ad lumen tibi scriptum dono volumen. ~In speculo~ tali de pectore iudiciali Si videas plane, puto non erit illud inane. Cecus ego ~mere~, nequio licet acta videre, ~Te tamen~ in mente ~memorabor~ corde vidente. Corpore defectus, quamuis michi curua ~sen~ectus ~Torquet, adhuc mentem studio sinit esse manentem~, Et sic cum Cristo persto studiosus in isto, Quo mundi gesta tibi scribam iam manifesta. Hinc, pater, exoro, scripturis dumque laboro, Ad requiem ~mentis animam disp~one studentis; Semper speraui, que patrem te semper amaui, ~Quo michi finalis tua gracia sit specialis.~ ~Nunc quia diuisus meus est a corpore visus,~ ~Lux tua que lucet anime vestigia ducet,~ ~Corpus et egrotum, vetus et miserabile totum,~ ~Ne conturbetur, te defensore iuuetur;~ ~Et sic viuentem custos simul et morientem~ ~Suscipe me cecum tua per suffragia tecum.~ ~Lux tua morosa de stirpe micans generosa~ ~Condita sub cinere non debet in orbe latere.~ Claret Arundella quasi Sol de luce nouella, Que te produxit, que te prius vbere succit. Es quia totus Mas vocitaris origine Thomas, Vnde deo totus sis ab omni labe remotus; Et sic prelatus nunc Cristi lege sacratus Legem conseruas, qua te sine labe reseruas. Stat modo secura tua ~lux~, sine crimine pura, ~Claraque lucescit, quod eam nil turpe repressit:~ Anglia letetur, ~lumen quia tale meretur~, Quo bene viuentes tua sint exempla sequentes. Per te succedet amor omnis, et ira recedet, Subque tua cura sunt prospera cuncta futura: Et quia sic creuit tua lux, terramque repleuit, Det deus vt talis tibi lux sit perpetualis. Hec Gower querit, qui tuus est et erit.