Versos French Joachim Du Bellay Cur Sit Iratus Marito Faustinæ

French poem

Cur Sit Iratus Marito Faustinæ

by

Listen in the readerWatch the reading

Non te ideo (ne forte aliquis nos dicat ineptos) Damnamus nostris, impie, versiculis,

Quod tu Faustinam nuper de nocte silenti Materno sævus traxeris e gremio,

Quodque illi miseræ, et duro sub carcere clausæ, Omnia crudelis gaudia sustuleris.

Novimus et leges, et quæ sint jura mariti, Nec venit ex vero nostra querela toro.

Sed quod frigidulus conjux, turpisque, senexque (Ne quicquam de te durius ipse loquar)

Tam bellam et lepidam, tali nec conjuge dignam, Externi cogas jura subire tori:

Hoc inquam est sævum quod te facit, improbe, quodque Damnamus nostris, impie, versiculis.

Also available with a spoken translation into English in the reader.