Versos French Joachim Du Bellay Patriæ Desiderium

French poem

Patriæ Desiderium

by

Listen in the reader

Quicunque ignotis lentus terit ocia terris, Et vagus externo quærit in orbe domum,

Quem non dulcis amor, quem non revocare parentes, Nec potuit, si quid dulcius esse potest,

Ferreus est, dignusque olim cui matris ab alvo, Hyrcanæ tigres ubera præbuerint.

Non mihi saxea sunt, durove rigentia ferro Pectora, nec tigris, nec fuit ursa parens,

Ut dulci patriæ durus non tangar amore, Totque procul menses exul ut esse velim.

Quid namque exilium est aliud, quam sidera nota, Quam patriam, et proprios deseruisse lares?

Annua ter rapidi circum acta est orbita solis, Ex quo tam longas cogor inire vias:

Ignotisque procul peregrinus degere tectis, Et Lyrii tantum vix meminisse mei,

Atque alios ritus, aliosque ediscere mores, Fingere et insolito verba aliena sono.

At quid Romana (dices) speciosius Aula, Aut quisnam toto pulchrior orbe locus?

Roma orbis patria est, quique altæ mœnia Romæ Incolit, in proprio degit et ille solo.

Forsan et est Romæ (quod non contingere cuivis Hic solet externo) vivere dulce mihi:

Est cui purpurei patruus pars magna Senatus, Atque idem Aonii pars quoque magna chori,

Qui nostras ornetque bonus, foveatque Camœnas, Arceat a nostro pauperiemque lare.

At quoties studia antiqua, antiquosque sodales, Et memini charam deseruisse domum,

Quondam ubi sollicitas Persarum temnere gazas, Et fœlix parvo vivere doctus eram:

Ipsa mihi patriæ toties occurrit imago, Et toties curis torqueor usque novis.

Utque nihil desit, nobis tamen omnia desunt, Dum miseris noto non licet orbe frui.

Nec Ligeris ripas, saltus, sylvasque comantes Cernere, et Andini pinguia culta soli,

Quæ lacte, et Baccho, flaventis et ubere campi Antiquæ certant laudibus Italiæ.

Ast Ithacus, licet ipsa foret Laërtia tellus Et Bacchi, et Cereris muneribus sterilis,

In patriam rediit, reditum nec pulchra Calypso, Nec pulchra Alcinoi detinuit soboles.

Fœlix, qui mores multorum vidit, et urbes, Sedibus et potuit consenuisse suis.

Ortus quæque suos cupiunt, externa placentque Pauca diu, repetunt et sua lustra feræ.

Quando erit, ut notæ fumantia culmina villæ, Et videam regni jugera parva mei?

Non septemgemini tangunt mea pectora Colles, Nec retinet sensus Tybridis unda meos.

Non mihi sunt cordi veterum monumenta Quiritûm, Nec statuæ, nec me picta tabella juvat:

Non mihi Laurentes Nymphæ, sylvæque virentes, Nec mihi, quæ quondam, florida rura placent.

Ipsæ etiam quæ me primis docuere sub annis Ad citharam patrio flectere verba sono,

Heu! fugiunt Musæ, refugitque aversus Apollo, Et fugiunt digitos mollia plectra meos.

Aulica dum nostros gestaret turba libellos, Et tereret manibus carmina nostra suis,

Dumque meos Regis soror, illa, illa inclyta virgo Afflaret sancto numine versiculos,

Margaris invicti Regis soror, aurea virtus Inter mortales cui dedit esse Deam:

Tunc licuit totum fœcundo pectore Phœbum Concipere, et pleno pandere vela sinu.

Nunc miseri ignotis cœci jactamur in undis, Credimus et Latio lintea nostra freto.

Hoc Latium poscit, Romanæ hæc debita linguæ Est opera, huc Genius compulit ipse loci.

Sic teneri quondam vates præceptor Amoris, Dum procul à patriis finibus exul agit,

Barbara (nec puduit) Latiis prælata camœnis Carmina non propriam condidit ad citharam.

Carmina Principibus gaudent, plausuque theatri, Quique placet paucis, displicet ipse sibi.