Italian poem
Carmen III
Alberte, proles inclyta Cæsarum, Utrâque nam tu gente propagini Ostendis Augustos fuisse Nobile principium tuorum; Hac luce mecum lætitiam cape, Sed quæ sit omni libera compede; Ne sit mero frontem severam Exhilarare pudor falerno. Nimirum amamus si genio diem Sacrare, cum sint digna licentiâ Exuberantis gaudii, atque Immodicum petulantis oris, Quæ mane nobis nuntius attulit, Fidelitatis nuntius integræ, A gallico qui nuper orbe Principibus rediit latinis. Vidisse dixit Lugdunii meum Gregorium, illum cui per Apollinem Uterque nostrum debet ample, Quamvis ego magis, et magis te. Tu litteræ quod multum Echioniæ Calles, tenentur primi aditus viro
Huic: ast ego plus debeo, nam est Siquid inest mihi clari ab illo. Parantem aiebat quam citius pote Transferre se ad nos, cui timui, miser! Vale ultimum dixisse, cum olim Ad gelidas veheretur alpes. Io! redibit qui penitus rude Lignum dolavit me, et ab inutili Pigrâque mole gratiorem In speciem hanc, Pie, me redegit! Io! videbo qui tribuit magis Ipso parente, ut qui dedit optime Mihi esse, cum tantum alter esse In populo dederit frequenti! Virum, boni Dî, rursus amabilem Amplectar! An quid me esse beatius Potest beatum, o mi beate Nuntie, qui me hodie beasti?