Versos Italian Ludovico Ariosto Carmen IX

Italian poem

Carmen IX

by

Listen in the reader

Dum tu prompte animatus ut Si res cumque feret principe sub tuo, Pandulphe, omnia perpeti Quæris, qui dominæ crinibus aureis

Fortunæ iniicias manus; Nos grati nemoris rauca sonantium Lympharum strepitus prope Umbrosas vacui quærimus ilices, Cannâ non sine dispari, Quæ flavæ Glyceres reddat amoribus Cantatis suaves modos, Queis Panum invideat capripedum genus. Nos longum genio diem Sacramus, penitus quid face posterâ Mater Memnonis afferat, Securi roseis humida curribus; Qui certantia purpurâ Dum vina in tenero gramine ducimus, Vincti tempora pampino, Aut serto ex hederâ, sanguineâ aut rosâ, Quod vel candida nexuit Phyllis, vel niveâ Philiroe manu. Tum prædivitis haud movent Me vel regna Asiæ, vel ferus Adria Quicquid puppe vehit gravi, Quare sæpe minas æquoris horream. Ut me fictilia in quibus, Ulnis Philiroe candidulis, mihi Lac formosa coëgerit, Delectant potius, quam siculi dapes Regis, quas teneat nitens Aurum; sede licet collocer aureâ, Quem circum pueri integri Adsint, ut veteris pocula massici Propinent, docilis tulit Fontis quæ rigui lympha bibentibus.

Inter læta rosaria Tristis cura magis tempora assyrio Unguento madida insilit, Et sævit penitus, si furor, Alpibus Sævo Flaminis impetu Iam spretis, quatiat celticus Ausones. Hic est qui super impiam Cervicem gladius pendulus imminet.