Italian poem
Carmen V
Me tacitum perferre meæ peccata puellæ? Me mihi rivalem prœnituisse pati? Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro Dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes? Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod Carius est, siquid carius esse potest. Deficientem animam quod vis tolerare iubebo, Dum superet dominæ me moriente fides. Obsequiis alius faciles sibi quærat amores, Cautius et vitet tetrica verba nece: Qui spectare suæ valeat securus amicæ Non intellectâ livida colla notâ: Quique externa thoro minimi vestigia pendat, Dum sibi sit potior parvo in amore locus. Me potius fugiat nullis mellita querelis, Dum simulet reliquos Lydia dura procos. Parte carere omni malo, quam admittere quemquam In partem: cupiat Iuppiter, ipse negem. Tecum ego mancipiis, mensâ, lare, vestibus utar; Communi sed non utar, amice, thoro. Cur ea mens mihi sit, quæris fortasse, tuâque Victum iri facili me ratione putas. Ah! pereat qui in amore potest rationibus uti: Ah! pereat qui nî perdite amare potest. Quid deceat, quid non, videant quibus integra mens est: Sat mihi, sat dominam posse videre meam.