Italian poem
Carmen VI
Audivi, et timeo ne veri nuncia fama Sit quæ multorum pervolat ora frequens. Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare: Maior quam populi, Strozza, fides tua sit. An noster fluvio misere?... (Heu timeo omnia! at illa Dî prohibete, et eant irrita verba mea; Et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus Ante obitum ridens audiat inferias). Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum, Dulciloquam fluvio flasse refert animam. Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare: Maior quam populi, Strozza, fides tua sit. Ut timeo! nam vana solet plerumque referre Fama bonum, at nisi non vera referre malum. Quamque magis referat sævum, crudele, nefandum, Proh superi! est illi tam mage habenda fides. Quod potuit gravius deferri hoc tempore nobis, Qui sumus in Phæbi Pieridumque fide, Quam mors divini (si vera est fama) Marulli? Iuppiter! ut populi murmura vana fluant. Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare: Maior quam populi Strozza fides tua sit. Nam foret hæc gravior iactura mihique tibique, Et quemcunque sacræ Phocidos antra iuvent, Quam vidisse malâ tempestate (improba secli Conditio!) clades et Latii interitum, Nuper ab occiduis illatum gentibus, olim Pressa quibus nostro colla fuere iugo. Quid nostra an Gallo regi an servire Latino, Si sit idem hinc atque hinc non leve servitium? Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub
Moribus? At ducibus, Dii, date digna malis. Quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus Saturni Gallos pertulit ante truces; Et servate diu doctumque, piumque Marullum, Redditeque actutum sospitem eum sociis: Qui poterit dulci eloquio, monitisque severis, Quos Musarum haustu plurimo ab amne tulit, Liberam, et immunem (vincto etsi corpore) mentem Reddere, et omne animo tollere servitium. Sit satis abreptum nuper flevisse parentem: Ah grave tot me uno tempore damna pati! Tarchoniota aurâ ætheriâ vescatur, et inde Cœtera sint animo damna ferenda bono. Scin verum, quæso? scin tu, Strozza? eia age, fare: Maior quam populi Strozza fides tua sit. At iuvat hoc potius sperare, quod opto: Marullum Iam videor lætâ fronte videre meum. An quid obest sperare homini dum grata sinit res? Heu lachrymis semper sat mora longa datur.