Versos Italian Teofilo Folengo Ecloga

Italian poem

Ecloga

by

Listen in the reader

TONELLUS, GARILLUS, PETRALUS.

TO. Dum stravaccatae pegorae marezant, dumque passutas coprit umbra vaccas, ecce sub gianda locus umbriosus, barba Garille.

GA. Cancar, est verum, reposemus ambo. Quam bonus ventus sofiat sub istis fraschibus, dum sol nimio boientat rura calore.

TO. Sentin ut tantae cicigant cigalae? sentin ut rumpunt cerebros cridore? hoc aguzzatur (modo sit coellum) voia bevendi.

Ergo taccatum quod habes galono da mihi fiascum, sitio, Garille, atque ganassas habeo brusatas, spudo stopinos.

Tu prius buso remove coconem, iam bibo, clo clo resonat botazzus; est bonum vinum, sed habet saporem, oibo, vaselli.

Sum refrescatus, mihi milza nodat; sicca pro troppo coradella caldo sorbuit vinum veluti quadrellus toltus ab igne.

Sentio flatum stomachi gaiardum: vox mihi salda, quid erit, Garille, si meae versum facimus Zaninae? accipe pivam. GA. Canta, dum plenis sofio ganassis, lilili blirum, male stoppo busos, lili brilirum, quid agis? comenza. Bliri lilirum. TO. Debeo grossum facere an sotilum? GA. Es refredatus, mihi fac sotilum. Hor su lá, dic su. TO. Zoanina bella, scolta Tonellum. Oyme, li blirum, Zoanina blirum, huc veni, lirum, mea, berli lirum. Sed quid a longe video venire? ecce Petralus. PE. O Toni, quare dubitas nientum? tu ne contradis retines in istis bestias, porcos, pegoras, caprettas, nec via scampas? miror ut panzam tibi stas gratare, et facis cantu resonare boscum, et facit tecum reboare lu lu piva Garilli. Nos todescorum furiam scapamus, qui greges robbant, casamenta brusant, foeminas sforzant, vacuant barillos, cuncta ruinant. Tu tamen cantas ab amore presus, tu tuam curas potius Zaninam, quam spagnolorum veniente stolo perdere capras. TO. Mantuae noster duca, vel Cipadae, ocium nobis facit hoc, Pedrale, deque camporum stopiis suorum pascolo vaccas. Semper huic servus, volo schiavus esse: tres ei dono pegoras ognannum, octo formaios, totidem recoctas, quinque cagiadas. Sit meus semper duca, sit patronus, imperadorus, papa, rex, compadrus, quem canam, donec mihi vox carebit tempore vecchia. Quattuor nigras gerit ille osellas, nomen illarum bene non recordor. GA. Sunt ne cornacchiae? tacolae ne? corvi? TO. Non ita, cancar! haec aves coelo pratigant in alto: seque reginas volucrum domandant, haec polum crollant, baratrum spaventant tempore guerrae. PE. Non mihi migam tua sors noiosa, quam tibi fecit duca mantuanus, sed todescorum potius canaia tanta recrescit. En meo scazzor proprio paeso, en viam charas scapolo caprettas, sum malavoiae, quia dulce retro lasso terenum. En duos agnos modo parturitos vix guido mecum, pecoris speranzam. Hei mihi qualis codesella balzat nos pegoraros! Saepe cornacchiae faciendo cra cra, saepe civettae faciendo gnao gnao, ante dixerunt mala tanta nobis supra caminos. Dic, Toni, tandem mihi iam rasonem, ut quid et quare tot in angonais, et tot in rerum straniis bagordis Mantua saltat? TO. Mantua est totis melior citadis, Mantuae gens est bona, liberalis, Mantuam semper squaquarare sentis, barba Pedrale. Ista primaios genuit poëtas, alter in Phoebi beveratur amne, alterum pleno gregus imbriagat saepe bigunzo. Hinc cavallorum bona razza nascit, terra vaccarum nat in amne lactis, ricca formento, pegoris, olivis, piscibus, uvis. Semper in ballis godit et moreschis, hic sonant pivas, cifolos, tiorbas, hic ve sampognas, pifaros, rubebas, cagaque cimblos. Factio non hic gibelina plus quam ghelfa guardatur, sed amant vicissim, prandeunt, coenant, caciant, osellant, arma manezant. Non ibi cartae, tavolerus, atque non ibi tric trac, crica, sbarainus, cum quibus giochis iuvenes sedendo corpora guastant. GA. Ut super montem male barca possat, utque barozzus male sulcat undas, hoc facit stessum giovenezza stando ludere cartis. TO. Mantuae zugant cugolis rodondis, quas vocat Bressae populus borellas, quando per cerchi spatium balotta itque reditque. Gonfias ballas veluti vesigas solis ad razzos agitant scanellis, hic batit primus, rebatit secundus, cazza notatur. Giostra, bagordus, scrimiaeque ludus sunt iuventutis godimenta nostrae: vos simelmenter iuvenes de Bressa statis alegri. PE. Deh, Toni, quantum mihi das afannum, dum modo Bressam poveram recordas, quae patit nunc nunc mala tanta, quanta 260 portat un'altra. Nam quis hormaium Deus aut diavol huic dabit qualcum miserae solazzum? non, Toni, plus est ut erat sub alis Bressa Samarchi. 265 Qualis est inter Paduae vilanos gallus aut sguizzer, magis aut todescus, quum fracassatis ab utrinque squadris cascat in illos, quum tapinello rabidi lupazzi 270 dant feridazzas ruginente ferro, atque per panzam faciunt regattam figere forcas; talis est inter varias canaias nobilis Bressae poverusque nostrae: 275 inter et centum penitus busatur artelarias. Hanc avisavit bene tunc ruinam quando castelli Mirabella turris, tota de peso nebulis levata, 280 longe volavit. Illa bombardae stygium tenebat pulverem, dico stygium, quod ipsum, si Toni nescis, genuere mundo trenta diavoy. 285 Hanc focus coeli rapuit debottum. O puta, qualis crepitus sonavit! saxa de centum pesiis volarunt ad Colucuttum. Post eum casum sequiere tanta 290 bella cum Gallis, italis, spagnolis, cura Capellettis, sguiceris, todeschis, ac Brisighellis. Non eos Manto patitur malannos, non malapasquas in honore, vita, 295 rebus in nostris, at honore tolto robba cagatur. At diem iam nox tenebrare coepit: vado, sta sanus, pegorare felix; ac meis stallis, modo quas relinquo, 300 usa libenter. TO. Nocte tu noscum remanebis ista; sta, tibi dico, bone mi Pedrale, poma, castagnas habeo, casettum. PE. Nolo, valete.