Italian poem
Libro Ventesimo
_Dopo 17 il brano seguente, che il Folengo in gran parte inserí nel _Varium poëma_, intestandolo:_ TUMULUS CANDIDI CASTELIONARI:
Mirum quam se se dura inter bella ferebat impiger hic heros: cui multi ponderis ipse Mars genitor dederat nuper thoraca, simulque fulmineum gladium et galeam cervice comantem. Indefessa viri quae vis, quae gloria, quae laus, quisve animus, quod robur erat, novere phalanges adversae et toties fusae, cum proelia miscens aut clava aut mucrone hostes caedente fugabat. Vos etiam, insubres, etiam campana iuventus, nostis quanta ducis fuerit praestantia Romae, tum cum fumivomis Gallorum obsessa metallis ense columnaei fuit adservata Lonardi, aut cum turritae sub moenibus ille Cremonae primus ibi ante alios, ingens atque arduus, alta conscendit miro ausu propugnacula, quem non saxa emissa, trabes et edaci pulvere bombi deterrere unquam poterant: quin ferreus, atrox, hostibus in mediis vastam per vulnera caedem spargeret: ac se se magna cum laude referret ad socios, magnoque ducum legeretur honore. Ergo age conspicuum victrici fronde sepulchrum sparge, novumque abiens cineri die nobile carmen.
246 quod
252 stridensque restridens
290 forzam penitus retirare
377 stimabat un aium
495 quod ... audivit
690 saepe catant
796 francescum voluisset alhora bubinum.