Versos French Joachim Du Bellay Voti Solutio

French poem

Voti Solutio

by

Listen in the reader

Jam mihi mea reddita est Columba, Vos tristes elegi valete longum. At vos molliculi venite versus, Dum cano reditum meæ Columbæ, Quam plus ipse oculis meis amabam, Cujus basia, blandulumque murmur, Lusus, nequitiæ proterviores, Et morsus poterant, micante rostro, Ipsum vincere passerem Catulli.

Nam mellita fuit, venusta, bella, Pulchra, candidula, atque delicata: Nil mage ut queat esse delicatum, Mellitum magis, aut magis venustum. Ut vobis male sit, mali Cinœdi, Fures improbuli, invenustulique, Qui talem mihi tam diu abstulistis Pulchram, candidulam, meam Columbam. At vos hendecasyllabi frequentes, Versus molliculi, venustulique, Adeste huc, precor: et quot estis omnes, Formosæ Veneri, bonisque Divis Votum solvite pro mea Columba.