Italian poem
Carmen X
Hæc certe Lepidi sunt regia mœnia, quæ sic Grata mihi paucos ante fuere dies, Lydia dum patrios coleret formosa penates, Redderet et formâ cuncta serena suâ. Nunc, ut ab illis immutata! quid illius, eheu! Illius amotâ luce decoris habent? Illius a carâ qui me genitrice domoque Tot valuit messes detinuisse procul. Tu sine me tacitis excedere, Lydia, portis, Tu sine me potis es rura ridere tua? Cur comitem me, dura, negas admittere? curvæ Sarcina sum rhedæ visa onerosa tuæ? In tua non adeo peccarem commoda demens, Arctius ut premerem terga, latusve tuum! Conductus non deerat equus, non deerat amicus Iuvisset mannis qui mea vota suis.
Ipse pedum validis potui decurrere plantis, Sive terenda brevis seu via longa fuit. Ah ego (vita modo sineret) quam fortiter irem, Sisteret ut nullus crura citata labor! Corruptum nec iter hyeme et pluvialibus austris Suasisset iustas, te properante, moras. Sum sine te biduum: an me ultra patieris abesse? Heu miserum! me me, quæso, venire iube. Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua? Ecquid habent sine me devia rura boni? Quæso, venire iube: placeant tum lustra ferarum; Atque feris arces montibus impositæ. Tum placeant sylvæ, tunc sint gratissima saxa, Dum latus ipse tegam, duxque, comesque, tuum. Tunc iuvet audaci lepores agitare Lacone, Cœcaque nocturnis ponere vincla lupis; Inque plagas turdum strepitu detrudere edacem, Et quæcumque hyemes gaudia rure ferunt. Quæso, venire iube. Quod si mala murmura vulgi Ne cieam veniens est timor, ipsa redi.