Versos Italian Ugo Foscolo Discorso quarto

Italian poem

Discorso quarto

by

Listen in the reader

Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis: Fortius ingenium suspicor esse viris. Vos, modo venando, modo rus geniale colendo, Ponitis in varia tempora longa mora. Aut fora vos retinent, aut unctae dona palestrae: Flectitis aut froeno colla sequacis equi. Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo: Diluitur posito serior hora mero. His, mihi submotae, vel si minus acriter urar, Quod faciam, superest, praeter amare nihil.