Italian poem
Epistolium Catulli ad Hortalum
by Ugo Foscolo
Etsi me assiduo confectum cura dolore Sevocat a doctis, Hortale, Virginibus; Nec potis est dulceis Musarum expromere foetus Mens animi: tantis fluctuat ipsa malis. Namque mei nuper Lefhaeo gurgite fratris Pallidulum manans alluit unda pedem, Troïa Rhoeteo quem subter littore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis. Alloquar? audierone unquam tua facta loquentem? Numquam ego te, vita frater amabilior, Aspiciam posthac? at certe semper amabo Semper moesta tua carmina morte canam; Qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumti fata gemens Ityli. Sed tamen in tantis moeroribus, Hortale, mitto Haec experta tibi carmina Battiadae, Ne tua dieta uagis nequicquam credita mentis Effluxisse meo forte putes animo, Ut missum sponsi furtiuo munere malum Procurrit casto virginis e gremio, Quod miserae oblitae molli sub veste locatum Dum adventu matris prosilit, excutitur,
Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi consoius ore rubor.